1:1 In nova fert animus mutatas dicere formas 1:2 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) 1:3 adspirate meis primaque ab origine mundi 1:4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen!
1:5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 1:6 unus erat toto naturae vultus in orbe, 1:7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles 1:8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem 1:9 non bene iunctarum discordia semina rerum. 1:10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 1:11 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, 1:12 nec circumfuso pendebat in aere tellus 1:13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo 1:14 margine terrarum porrexerat Amphitrite; 1:15 utque erat et tellus illic et pontus et aer, 1:16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 1:17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat, 1:18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 1:19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 1:20 mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.
1:21 Hanc deus et melior litem natura diremit. 1:22 nam caelo terras et terris abscidit undas 1:23 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. 1:24 quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 1:25 dissociata locis concordi pace ligavit: 1:26 ignea convexi vis et sine pondere caeli 1:27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce; 1:28 proximus est aer illi levitate locoque; 1:29 densior his tellus elementaque grandia traxit 1:30 et pressa est gravitate sua; circumfluus umor 1:31 ultima possedit solidumque coercuit orbem.
1:32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum 1:33 congeriem secuit sectamque in membra coegit, 1:34 principio terram, ne non aequalis ab omni 1:35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 1:36 tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis 1:37 iussit et ambitae circumdare litora terrae; 1:38 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque 1:39 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, 1:40 quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, 1:41 in mare perveniunt partim campoque recepta 1:42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 1:43 iussit et extendi campos, subsidere valles, 1:44 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes, 1:45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra 1:46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis, 1:47 sic onus inclusum numero distinxit eodem 1:48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. 1:49 quarum quae media est, non est habitabilis aestu; 1:50 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit 1:51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
1:52 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae 1:53 pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. 1:54 illic et nebulas, illic consistere nubes 1:55 iussit et humanas motura tonitrua mentes 1:56 et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
1:57 His quoque non passim mundi fabricator habendum 1:58 aera permisit; vix nunc obsistitur illis, 1:59 cum sua quisque regat diverso flamina tractu, 1:60 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 1:61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 1:62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; 1:63 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, 1:64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones 1:65 horrifer invasit Boreas; contraria tellus 1:66 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. 1:67 haec super inposuit liquidum et gravitate carentem 1:68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
1:69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 1:70 cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 1:71 sidera coeperunt toto effervescere caelo; 1:72 neu regio foret ulla suis animalibus orba, 1:73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, 1:74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 1:75 terra feras cepit, volucres agitabilis aer.
1:76 Sanctius his animal mentisque capacius altae 1:77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: 1:78 natus homo est, sive hunc divino semine fecit 1:79 ille opifex rerum, mundi melioris origo, 1:80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto 1:81 aethere cognati retinebat semina caeli. 1:82 quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, 1:83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, 1:84 pronaque cum spectent animalia cetera terram, 1:85 os homini sublime dedit caelumque videre 1:86 iussit et erectos ad sidera tollere vultus: 1:87 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 1:88 induit ignotas hominum conversa figuras.
1:89 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 1:90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 1:91 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo 1:92 aere legebantur, nec supplex turba timebat 1:93 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. 1:94 nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 1:95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, 1:96 nullaque mortales praeter sua litora norant; 1:97 nondum praecipites cingebant oppida fossae; 1:98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi, 1:99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu 1:100 mollia securae peragebant otia gentes. 1:101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 1:102 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, 1:103 contentique cibis nullo cogente creatis 1:104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant 1:105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis 1:106 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. 1:107 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris 1:108 mulcebant zephyri natos sine semine flores; 1:109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 1:110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis; 1:111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, 1:112 flavaque de viridi stillabant ilice mella.
1:113 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso 1:114 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, 1:115 auro deterior, fulvo pretiosior aere. 1:116 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris 1:117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos 1:118 et breve ver spatiis exegit quattuor annum. 1:119 tum primum siccis aer fervoribus ustus 1:120 canduit, et ventis glacies adstricta pependit; 1:121 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt 1:122 et densi frutices et vinctae cortice virgae. 1:123 semina tum primum longis Cerealia sulcis 1:124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
1:125 Tertia post illam successit aenea proles, 1:126 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, 1:127 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. 1:128 protinus inrupit venae peioris in aevum 1:129 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 1:130 in quorum subiere locum fraudesque dolusque 1:131 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. 1:132 vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos 1:133 navita, quaeque prius steterant in montibus altis, 1:134 fluctibus ignotis insultavere carinae, 1:135 communemque prius ceu lumina solis et auras 1:136 cautus humum longo signavit limite mensor. 1:137 nec tantum segetes alimentaque debita dives 1:138 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae, 1:139 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 1:140 effodiuntur opes, inritamenta malorum. 1:141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum 1:142 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, 1:143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. 1:144 vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 1:145 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; 1:146 inminet exitio vir coniugis, illa mariti, 1:147 lurida terribiles miscent aconita novercae, 1:148 filius ante diem patrios inquirit in annos: 1:149 victa iacet pietas, et virgo caede madentis 1:150 ultima caelestum terras Astraea reliquit.
1:151 Neve foret terris securior arduus aether, 1:152 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas 1:153 altaque congestos struxisse ad sidera montis. 1:154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 1:155 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. 1:156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent, 1:157 perfusam multo natorum sanguine Terram 1:158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem 1:159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 1:160 in faciem vertisse hominum; sed et illa propago 1:161 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis 1:162 et violenta fuit: scires e sanguine natos.
1:163 Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, 1:164 ingemit et facto nondum vulgata recenti 1:165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae 1:166 ingentes animo et dignas Iove concipit iras 1:167 conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
1:168 Est via sublimis, caelo manifesta sereno; 1:169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 1:170 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 1:171 regalemque domum: dextra laevaque deorum 1:172 atria nobilium valvis celebrantur apertis. 1:173 plebs habitat diversa locis: hac parte potentes 1:174 caelicolae clarique suos posuere penates; 1:175 hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 1:176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
1:177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 1:178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 1:179 terrificam capitis concussit terque quaterque 1:180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 1:181 talibus inde modis ora indignantia solvit: 1:182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa 1:183 tempestate fui, qua centum quisque parabat 1:184 inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 1:185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 1:186 corpore et ex una pendebat origine bellum; 1:187 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, 1:188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro 1:189 infera sub terras Stygio labentia luco! 1:190 cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae 1:191 ense recidendum, ne pars sincera trahatur. 1:192 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae 1:193 faunique satyrique et monticolae silvani; 1:194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 1:195 quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 1:196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos, 1:197 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, 1:198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?'
1:199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 1:200 talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit 1:201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, 1:202 attonitum tantae subito terrore ruinae 1:203 humanum genus est totusque perhorruit orbis; 1:204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum 1:205 quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque 1:206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. 1:207 substitit ut clamor pressus gravitate regentis, 1:208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 1:209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; 1:210 quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 1:211 contigerat nostras infamia temporis aures; 1:212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo 1:213 et deus humana lustro sub imagine terras. 1:214 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 1:215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. 1:216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum 1:217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 1:218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 1:219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 1:220 signa dedi venisse deum, vulgusque precari 1:221 coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, 1:222 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto 1:223 an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." 1:224 nocte gravem somno necopina perdere morte 1:225 comparat: haec illi placet experientia veri; 1:226 nec contentus eo, missi de gente Molossa 1:227 obsidis unius iugulum mucrone resolvit 1:228 atque ita semineces partim ferventibus artus 1:229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 1:230 quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 1:231 in domino dignos everti tecta penates; 1:232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris 1:233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 1:234 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis 1:235 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 1:236 in villos abeunt vestes, in crura lacerti: 1:237 fit lupus et veteris servat vestigia formae; 1:238 canities eadem est, eadem violentia vultus, 1:239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 1:240 occidit una domus, sed non domus una perire 1:241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 1:242 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, 1:243 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'
1:244 Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 1:245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent. 1:246 est tamen humani generis iactura dolori 1:247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae 1:248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras 1:249 tura, ferisne paret populandas tradere terras. 1:250 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 1:251 rex superum trepidare vetat subolemque priori 1:252 dissimilem populo promittit origine mira.
1:253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 1:254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 1:255 conciperet flammas longusque ardesceret axis: 1:256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 1:257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 1:258 ardeat et mundi moles obsessa laboret. 1:259 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; 1:260 poena placet diversa, genus mortale sub undis 1:261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
1:262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris 1:263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes 1:264 emittitque Notum. madidis Notus evolat alis, 1:265 terribilem picea tectus caligine vultum; 1:266 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; 1:267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. 1:268 utque manu lata pendentia nubila pressit, 1:269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; 1:270 nuntia Iunonis varios induta colores 1:271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. 1:272 sternuntur segetes et deplorata coloni 1:273 vota iacent, longique perit labor inritus anni.
1:274 Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 1:275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. 1:276 convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni 1:277 intravere sui, 'non est hortamine longo 1:278 nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras: 1:279 sic opus est! aperite domos ac mole remota 1:280 fluminibus vestris totas inmittite habenas!' 1:281 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant 1:282 et defrenato volvuntur in aequora cursu.
1:283 Ipse tridente suo terram percussit, at illa 1:284 intremuit motuque vias patefecit aquarum. 1:285 exspatiata ruunt per apertos flumina campos 1:286 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque 1:287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. 1:288 si qua domus mansit potuitque resistere tanto 1:289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius 1:290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 1:291 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 1:292 omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.
1:293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca 1:294 et ducit remos illic, ubi nuper arabat: 1:295 ille supra segetes aut mersae culmina villae 1:296 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 1:297 figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, 1:298 aut subiecta terunt curvae vineta carinae; 1:299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 1:300 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 1:301 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 1:302 Nereides, silvasque tenent delphines et altis 1:303 incursant ramis agitataque robora pulsant. 1:304 nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, 1:305 unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, 1:306 crura nec ablato prosunt velocia cervo, 1:307 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, 1:308 in mare lassatis volucris vaga decidit alis. 1:309 obruerat tumulos inmensa licentia ponti, 1:310 pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 1:311 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, 1:312 illos longa domant inopi ieiunia victu.
1:313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, 1:314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 1:315 pars maris et latus subitarum campus aquarum. 1:316 mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, 1:317 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. 1:318 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) 1:319 cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 1:320 Corycidas nymphas et numina montis adorant 1:321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: 1:322 non illo melior quisquam nec amantior aequi 1:323 vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. 1:324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 1:325 et superesse virum de tot modo milibus unum, 1:326 et superesse vidit de tot modo milibus unam, 1:327 innocuos ambo, cultores numinis ambo, 1:328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis 1:329 et caelo terras ostendit et aethera terris. 1:330 nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 1:331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 1:332 exstantem atque umeros innato murice tectum 1:333 caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti 1:334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 1:335 iam revocare dato: cava bucina sumitur illi, 1:336 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, 1:337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, 1:338 litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo; 1:339 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba 1:340 contigit et cecinit iussos inflata receptus, 1:341 omnibus audita est telluris et aequoris undis, 1:342 et quibus est undis audita, coercuit omnes. 1:343 iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, 1:344 flumina subsidunt collesque exire videntur; 1:345 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, 1:346 postque diem longam nudata cacumina silvae 1:347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum
1:348 Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem 1:349 et desolatas agere alta silentia terras, 1:350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 1:351 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, 1:352 quam commune mihi genus et patruelis origo, 1:353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, 1:354 terrarum, quascumque vident occasus et ortus, 1:355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 1:356 haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae 1:357 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. 1:358 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 1:359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 1:360 ferre modo posses? quo consolante doleres! 1:361 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, 1:362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. 1:363 o utinam possim populos reparare paternis 1:364 artibus atque animas formatae infundere terrae! 1:365 nunc genus in nobis restat mortale duobus. 1:366 sic visum superis: hominumque exempla manemus.' 1:367 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari 1:368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes. 1:369 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, 1:370 ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. 1:371 inde ubi libatos inroravere liquores 1:372 vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae 1:373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi 1:374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 1:375 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 1:376 pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo 1:377 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis 1:378 victa remollescunt, si flectitur ira deorum, 1:379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 1:380 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'
1:381 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo 1:382 et velate caput cinctasque resolvite vestes 1:383 ossaque post tergum magnae iactate parentis!' 1:384 obstupuere diu: rumpitque silentia voce 1:385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, 1:386 detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque 1:387 laedere iactatis maternas ossibus umbras. 1:388 interea repetunt caecis obscura latebris 1:389 verba datae sortis secum inter seque volutant. 1:390 inde Promethides placidis Epimethida dictis 1:391 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, 1:392 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) 1:393 magna parens terra est: lapides in corpore terrae 1:394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'
1:395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 1:396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo 1:397 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? 1:398 descendunt: velantque caput tunicasque recingunt 1:399 et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 1:400 saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 1:401 ponere duritiem coepere suumque rigorem 1:402 mollirique mora mollitaque ducere formam. 1:403 mox ubi creverunt naturaque mitior illis 1:404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri 1:405 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta 1:406 non exacta satis rudibusque simillima signis, 1:407 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco 1:408 et terrena fuit, versa est in corporis usum; 1:409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, 1:410 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, 1:411 inque brevi spatio superorum numine saxa 1:412 missa viri manibus faciem traxere virorum 1:413 et de femineo reparata est femina iactu. 1:414 inde genus durum sumus experiensque laborum 1:415 et documenta damus qua simus origine nati.
1:416 Cetera diversis tellus animalia formis 1:417 sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne 1:418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes 1:419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum 1:420 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo 1:421 creverunt faciemque aliquam cepere morando. 1:422 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros 1:423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo 1:424 aetherioque recens exarsit sidere limus, 1:425 plurima cultores versis animalia glaebis 1:426 inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum 1:427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque 1:428 trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe 1:429 altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. 1:430 quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 1:431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, 1:432 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes 1:433 res creat, et discors concordia fetibus apta est. 1:434 ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti 1:435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 1:436 edidit innumeras species; partimque figuras 1:437 rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
1:438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 1:439 tum genuit, populisque novis, incognita serpens, 1:440 terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 1:441 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis 1:442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, 1:443 mille gravem telis exhausta paene pharetra 1:444 perdidit effuso per vulnera nigra veneno. 1:445 neve operis famam posset delere vetustas, 1:446 instituit sacros celebri certamine ludos, 1:447 Pythia de domitae serpentis nomine dictos. 1:448 hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave 1:449 vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. 1:450 nondum laurus erat, longoque decentia crine 1:451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
1:452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non 1:453 fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira, 1:454 Delius hunc nuper, victa serpente superbus, 1:455 viderat adducto flectentem cornua nervo 1:456 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?' 1:457 dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, 1:458 qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, 1:459 qui modo pestifero tot iugera ventre prementem 1:460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 1:461 tu face nescio quos esto contentus amores 1:462 inritare tua, nec laudes adsere nostras!' 1:463 filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe, 1:464 te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt 1:465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' 1:466 dixit et eliso percussis aere pennis 1:467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce 1:468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra 1:469 diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; 1:470 quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 1:471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. 1:472 hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo 1:473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas; 1:474 protinus alter amat, fugit altera nomen amantis 1:475 silvarum latebris captivarumque ferarum 1:476 exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes: 1:477 vitta coercebat positos sine lege capillos. 1:478 multi illam petiere, illa aversata petentes 1:479 inpatiens expersque viri nemora avia lustrat 1:480 nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. 1:481 saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' 1:482 saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; 1:483 illa velut crimen taedas exosa iugales 1:484 pulchra verecundo suffuderat ora rubore 1:485 inque patris blandis haerens cervice lacertis 1:486 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 1:487 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.' 1:488 ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas 1:489 esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat: 1:490 Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, 1:491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, 1:492 utque leves stipulae demptis adolentur aristis, 1:493 ut facibus saepes ardent, quas forte viator 1:494 vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, 1:495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 1:496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem. 1:497 spectat inornatos collo pendere capillos 1:498 et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes 1:499 sideribus similes oculos, videt oscula, quae non 1:500 est vidisse satis; laudat digitosque manusque 1:501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; 1:502 si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura 1:503 illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: 1:504 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis; 1:505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, 1:506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, 1:507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi! 1:508 me miserum! ne prona cadas indignave laedi 1:509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris! 1:510 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 1:511 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. 1:512 cui placeas, inquire tamen: non incola montis, 1:513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque 1:514 horridus observo. nescis, temeraria, nescis, 1:515 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus 1:516 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit; 1:517 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque 1:518 estque, patet; per me concordant carmina nervis. 1:519 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta 1:520 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! 1:521 inventum medicina meum est, opiferque per orbem 1:522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. 1:523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis 1:524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'
1:525 Plura locuturum timido Peneia cursu 1:526 fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, 1:527 tum quoque visa decens; nudabant corpora venti, 1:528 obviaque adversas vibrabant flamina vestes, 1:529 et levis inpulsos retro dabat aura capillos, 1:530 auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra 1:531 perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat 1:532 ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. 1:533 ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo 1:534 vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; 1:535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere 1:536 sperat et extento stringit vestigia rostro, 1:537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis 1:538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: 1:539 sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. 1:540 qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 1:541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis 1:542 inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. 1:543 viribus absumptis expalluit illa citaeque 1:544 victa labore fugae spectans Peneidas undas 1:545 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, 1:546 qua nimium placui, mutando perde figuram!' 1:547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.] 1:548 vix prece finita torpor gravis occupat artus, 1:549 mollia cinguntur tenui praecordia libro, 1:550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 1:551 pes modo tam velox pigris radicibus haeret, 1:552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
1:553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra 1:554 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus 1:555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis 1:556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. 1:557 cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, 1:558 arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt 1:559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; 1:560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 1:561 vox canet et visent longas Capitolia pompas; 1:562 postibus Augustis eadem fidissima custos 1:563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 1:564 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, 1:565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' 1:566 finierat Paean: factis modo laurea ramis 1:567 adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
1:568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit 1:569 silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo 1:570 effusus Pindo spumosis volvitur undis 1:571 deiectuque gravi tenues agitantia fumos 1:572 nubila conducit summisque adspergine silvis 1:573 inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: 1:574 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni 1:575 amnis, in his residens facto de cautibus antro, 1:576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. 1:577 conveniunt illuc popularia flumina primum, 1:578 nescia, gratentur consolenturne parentem, 1:579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus 1:580 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 1:581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, 1:582 in mare deducunt fessas erroribus undas. 1:583 Inachus unus abest imoque reconditus antro 1:584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io 1:585 luget ut amissam: nescit, vitane fruatur 1:586 an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, 1:587 esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
1:588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam 1:589 flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum 1:590 nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras 1:591 altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) 1:592 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! 1:593 quodsi sola times latebras intrare ferarum, 1:594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 1:595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna 1:596 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. 1:597 ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae 1:598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, 1:599 cum deus inducta latas caligine terras 1:600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
1:601 Interea medios Iuno despexit in Argos 1:602 et noctis faciem nebulas fecisse volucres 1:603 sub nitido mirata die, non fluminis illas 1:604 esse, nec umenti sensit tellure remitti; 1:605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 1:606 deprensi totiens iam nosset furta mariti. 1:607 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor 1:608 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo 1:609 constitit in terris nebulasque recedere iussit. 1:610 coniugis adventum praesenserat inque nitentem 1:611 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; 1:612 bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, 1:613 quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde 1:614 quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. 1:615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 1:616 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. 1:617 quid faciat? crudele suos addicere amores, 1:618 non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, 1:619 hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, 1:620 sed leve si munus sociae generisque torique 1:621 vacca negaretur, poterat non vacca videri!
1:622 Paelice donata non protinus exuit omnem 1:623 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, 1:624 donec Arestoridae servandam tradidit Argo. 1:625 centum luminibus cinctum caput Argus habebat 1:626 inde suis vicibus capiebant bina quietem, 1:627 cetera servabant atque in statione manebant. 1:628 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, 1:629 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. 1:630 luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, 1:631 claudit et indigno circumdat vincula collo. 1:632 frondibus arboreis et amara pascitur herba. 1:633 proque toro terrae non semper gramen habenti 1:634 incubat infelix limosaque flumina potat. 1:635 illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet 1:636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, 1:637 conatoque queri mugitus edidit ore 1:638 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. 1:639 venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, 1:640 Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda 1:641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit. 1:642 naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, 1:643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores 1:644 et patitur tangi seque admirantibus offert. 1:645 decerptas senior porrexerat Inachus herbas: 1:646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis 1:647 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, 1:648 oret opem nomenque suum casusque loquatur; 1:649 littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 1:650 corporis indicium mutati triste peregit. 1:651 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis 1:652 cornibus et nivea pendens cervice iuvencae 1:653 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes 1:654 nata mihi terras? tu non inventa reperta 1:655 luctus eras levior! retices nec mutua nostris 1:656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis 1:657 pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! 1:658 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, 1:659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 1:660 de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. 1:661 nec finire licet tantos mihi morte dolores; 1:662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti 1:663 aeternum nostros luctus extendit in aevum.' 1:664 talia maerenti stellatus submovet Argus 1:665 ereptamque patri diversa in pascua natam 1:666 abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen 1:667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
1:668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra 1:669 ferre potest natumque vocat, quem lucida partu 1:670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum. 1:671 parva mora est alas pedibus virgamque potenti 1:672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. 1:673 haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce 1:674 desilit in terras; illic tegumenque removit 1:675 et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: 1:676 hac agit, ut pastor, per devia rura capellas 1:677 dum venit abductas, et structis cantat avenis. 1:678 voce nova captus custos Iunonius 'at tu, 1:679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' 1:680 Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo 1:681 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'
1:682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo 1:683 detinuit sermone diem iunctisque canendo 1:684 vincere harundinibus servantia lumina temptat. 1:685 ille tamen pugnat molles evincere somnos 1:686 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, 1:687 parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta 1:688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
1:689 Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit 1:690 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas 1:691 naias una fuit: nymphae Syringa vocabant. 1:692 non semel et satyros eluserat illa sequentes 1:693 et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque 1:694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 1:695 virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae 1:696 falleret et posset credi Latonia, si non 1:697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi; 1:698 sic quoque fallebat.
1:699 Redeuntem colle Lycaeo 1:700 Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta 1:701 talia verba refert -- restabat verba referre 1:702 et precibus spretis fugisse per avia nympham, 1:703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem 1:704 venerit; hic illam cursum inpedientibus undis 1:705 ut se mutarent liquidas orasse sorores, 1:706 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, 1:707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres, 1:708 dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos 1:709 effecisse sonum tenuem similemque querenti. 1:710 arte nova vocisque deum dulcedine captum 1:711 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' 1:712 atque ita disparibus calamis conpagine cerae 1:713 inter se iunctis nomen tenuisse puellae. 1:714 talia dicturus vidit Cyllenius omnes 1:715 subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; 1:716 supprimit extemplo vocem firmatque soporem 1:717 languida permulcens medicata lumina virga. 1:718 nec mora, falcato nutantem vulnerat ense, 1:719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum 1:720 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. 1:721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, 1:722 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
1:723 Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis 1:724 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. 1:725 protinus exarsit nec tempora distulit irae 1:726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn 1:727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos 1:728 condidit et profugam per totum exercuit orbem. 1:729 ultimus inmenso restabas, Nile, labori; 1:730 quem simulac tetigit, positisque in margine ripae 1:731 procubuit genibus resupinoque ardua collo, 1:732 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus 1:733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu 1:734 cum Iove visa queri finemque orare malorum. 1:735 coniugis ille suae conplexus colla lacertis, 1:736 finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum 1:737 pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris 1:738 haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.
1:739 Ut lenita dea est, vultus capit illa priores 1:740 fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, 1:741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, 1:742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, 1:743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: 1:744 de bove nil superest formae nisi candor in illa. 1:745 officioque pedum nymphe contenta duorum 1:746 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae 1:747 mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
1:748 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. 1:749 huic Epaphus magni genitus de semine tandem 1:750 creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti 1:751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis 1:752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem 1:753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum 1:754 non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens 1:755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' 1:756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit 1:757 et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem 1:758 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, 1:759 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis 1:760 et dici potuisse et non potuisse refelli. 1:761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, 1:762 ede notam tanti generis meque adsere caelo!' 1:763 dixit et inplicuit materno bracchia collo 1:764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum 1:765 traderet oravit veri sibi signa parentis. 1:766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira 1:767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo 1:768 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 1:769 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, 1:770 nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, 1:771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 1:772 Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum 1:773 se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris! 1:774 nec longus labor est patrios tibi nosse penates. 1:775 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: 1:776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' 1:777 emicat extemplo laetus post talia matris 1:778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente 1:779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos 1:780 sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. Metamorphoseon Liber II 2:1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis, 2:2 clara micante auro flammasque imitante pyropo, 2:3 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, 2:4 argenti bifores radiabant lumine valvae. 2:5 materiam superabat opus: nam Mulciber illic 2:6 aequora caelarat medias cingentia terras 2:7 terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. 2:8 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum 2:9 Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem 2:10 Aegaeona suis inmania terga lacertis 2:11 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, 2:12 pars in mole sedens viridis siccare capillos, 2:13 pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, 2:14 non diversa tamen, qualem decet esse sororum. 2:15 terra viros urbesque gerit silvasque ferasque 2:16 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. 2:17 haec super inposita est caeli fulgentis imago, 2:18 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
2:19 Quo simul adclivi Clymeneia limite proles 2:20 venit et intravit dubitati tecta parentis, 2:21 protinus ad patrios sua fert vestigia vultus 2:22 consistitque procul; neque enim propiora ferebat 2:23 lumina: purpurea velatus veste sedebat 2:24 in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 2:25 a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus 2:26 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae 2:27 Verque novum stabat cinctum florente corona, 2:28 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, 2:29 stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis 2:30 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.
2:31 Ipse loco medius rerum novitate paventem 2:32 Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit 2:33 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, 2:34 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' 2:35 ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, 2:36 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, 2:37 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, 2:38 pignora da, genitor, per quae tua vera propago 2:39 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' 2:40 dixerat, at genitor circum caput omne micantes 2:41 deposuit radios propiusque accedere iussit 2:42 amplexuque dato 'nec tu meus esse negari 2:43 dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, 2:44 quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud 2:45 me tribuente feras! promissi testis adesto 2:46 dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' 2:47 vix bene desierat, currus rogat ille paternos 2:48 inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
2:49 Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque 2:50 concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 2:51 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret 2:52 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. 2:53 dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! 2:54 magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis 2:55 munera conveniant nec tam puerilibus annis: 2:56 sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. 2:57 plus etiam, quam quod superis contingere possit, 2:58 nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, 2:59 non tamen ignifero quisquam consistere in axe 2:60 me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, 2:61 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, 2:62 non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? 2:63 ardua prima via est et qua vix mane recentes 2:64 enituntur equi; medio est altissima caelo, 2:65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre 2:66 fit timor et pavida trepidat formidine pectus; 2:67 ultima prona via est et eget moderamine certo: 2:68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis, 2:69 ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 2:70 adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum 2:71 sideraque alta trahit celerique volumine torquet. 2:72 nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit 2:73 inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. 2:74 finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis 2:75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? 2:76 forsitan et lucos illic urbesque deorum 2:77 concipias animo delubraque ditia donis 2:78 esse: per insidias iter est formasque ferarum! 2:79 utque viam teneas nulloque errore traharis, 2:80 per tamen adversi gradieris cornua tauri 2:81 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis 2:82 saevaque circuitu curvantem bracchia longo 2:83 Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. 2:84 nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, 2:85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 2:86 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres 2:87 incaluere animi cervixque repugnat habenis.¬ 2:88 at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, 2:89 nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! 2:90 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, 2:91 pignora certa petis: do pignora certa timendo 2:92 et patrio pater esse metu probor. adspice vultus 2:93 ecce meos; utinamque oculos in pectora posses 2:94 inserere et patrias intus deprendere curas! 2:95 denique quidquid habet dives, circumspice, mundus 2:96 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque 2:97 posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. 2:98 deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, 2:99 non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! 2:100 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? 2:101 ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), 2:102 quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'
2:103 Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat 2:104 propositumque premit flagratque cupidine currus. 2:105 ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos 2:106 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. 2:107 aureus axis erat, temo aureus, aurea summae 2:108 curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; 2:109 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 2:110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
2:111 Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque 2:112 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu 2:113 purpureas Aurora fores et plena rosarum 2:114 atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 2:115 Lucifer et caeli statione novissimus exit.
2:116 Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit 2:117 cornuaque extremae velut evanescere lunae, 2:118 iungere equos Titan velocibus imperat Horis. 2:119 iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes, 2:120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis 2:121 quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. 2:122 tum pater ora sui sacro medicamine nati 2:123 contigit et rapidae fecit patientia flammae 2:124 inposuitque comae radios praesagaque luctus 2:125 pectore sollicito repetens suspiria dixit: 2:126 'si potes his saltem monitis parere parentis 2:127 parce, puer, stimulis et fortius utere loris! 2:128 sponte sua properant, labor est inhibere volentes. 2:129 nec tibi derectos placeat via quinque per arcus! 2:130 sectus in obliquum est lato curvamine limes, 2:131 zonarumque trium contentus fine polumque 2:132 effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: 2:133 hac sit iter¬manifesta rotae vestigia cernes¬ 2:134 utque ferant aequos et caelum et terra calores, 2:135 nec preme nec summum molire per aethera currum! 2:136 altius egressus caelestia tecta cremabis, 2:137 inferius terras; medio tutissimus ibis. 2:138 neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, 2:139 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, 2:140 inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, 2:141 quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto. 2:142 dum loquor, Hesperio positas in litore metas 2:143 umida nox tetigit; non est mora libera nobis! 2:144 poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. 2:145 corripe lora manu, vel, si mutabile pectus 2:146 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! 2:147 dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, 2:148 dumque male optatos nondum premis inscius axes, 2:149 quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'
2:150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum 2:151 statque super manibusque leves contingere habenas 2:152 gaudet et invito grates agit inde parenti.
2:153 Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, 2:154 Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras 2:155 flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. 2:156 quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, 2:157 reppulit, et facta est inmensi copia caeli, 2:158 corripuere viam pedibusque per aera motis 2:159 obstantes scindunt nebulas pennisque levati 2:160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros. 2:161 sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent 2:162 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; 2:163 utque labant curvae iusto sine pondere naves 2:164 perque mare instabiles nimia levitate feruntur, 2:165 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus 2:166 succutiturque alte similisque est currus inani.
2:167 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt 2:168 quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. 2:169 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas 2:170 nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. 2:171 tum primum radiis gelidi caluere Triones 2:172 et vetito frustra temptarunt aequore tingui, 2:173 quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, 2:174 frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 2:175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; 2:176 te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, 2:177 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
2:178 Ut vero summo despexit ab aethere terras 2:179 infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, 2:180 palluit et subito genua intremuere timore 2:181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, 2:182 et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, 2:183 iam cognosse genus piget et valuisse rogando, 2:184 iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 2:185 praecipiti pinus borea, cui victa remisit 2:186 frena suus rector, quam dis votisque reliquit. 2:187 quid faciat? multum caeli post terga relictum, 2:188 ante oculos plus est: animo metitur utrumque 2:189 et modo, quos illi fatum contingere non est, 2:190 prospicit occasus, interdum respicit ortus, 2:191 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit 2:192 nec retinere valet nec nomina novit equorum. 2:193 sparsa quoque in vario passim miracula caelo 2:194 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. 2:195 est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 2:196 Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis 2:197 porrigit in spatium signorum membra duorum: 2:198 hunc puer ut nigri madidum sudore veneni 2:199 vulnera curvata minitantem cuspide vidit, 2:200 mentis inops gelida formidine lora remisit.
2:201 Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, 2:202 exspatiantur equi nulloque inhibente per auras 2:203 ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, 2:204 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 2:205 incursant stellis rapiuntque per avia currum 2:206 et modo summa petunt, modo per declive viasque 2:207 praecipites spatio terrae propiore feruntur, 2:208 inferiusque suis fraternos currere Luna 2:209 admiratur equos, ambustaque nubila fumant. 2:210 corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus 2:211 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; 2:212 pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, 2:213 materiamque suo praebet seges arida damno. 2:214 parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 2:215 cumque suis totas populis incendia gentis 2:216 in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent; 2:217 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete 2:218 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide 2:219 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: 2:220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne 2:221 Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys 2:222 et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque 2:223 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. 2:224 nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 2:225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus 2:226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
2:227 Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem 2:228 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus 2:229 ferventisque auras velut e fornace profunda 2:230 ore trahit currusque suos candescere sentit; 2:231 et neque iam cineres eiectatamque favillam 2:232 ferre potest calidoque involvitur undique fumo, 2:233 quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus 2:234 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
2:235 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato 2:236 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; 2:237 tum facta est Libye raptis umoribus aestu 2:238 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque 2:239 deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, 2:240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; 2:241 nec sortita loco distantes flumina ripas 2:242 tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis 2:243 Peneosque senex Teuthranteusque Caicus 2:244 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 2:245 arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas, 2:246 quique recurvatis ludit Maeandros in undis, 2:247 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. 2:248 arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes 2:249 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; 2:250 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, 2:251 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, 2:252 et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas 2:253 flumineae volucres, medio caluere Caystro; 2:254 Nilus in extremum fugit perterritus orbem 2:255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 2:256 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 2:257 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat 2:258 Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque 2:259 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 2:260 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis 2:261 lumen et infernum terret cum coniuge regem; 2:262 et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, 2:263 quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, 2:264 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 2:265 ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 2:266 tollere consuetas audent delphines in auras; 2:267 corpora phocarum summo resupina profundo 2:268 exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est 2:269 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 2:270 ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu 2:271 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
2:272 Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, 2:273 inter aquas pelagi contractosque undique fontes, 2:274 qui se condiderant in opacae viscera matris, 2:275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus 2:276 opposuitque manum fronti magnoque tremore 2:277 omnia concutiens paulum subsedit et infra, 2:278 quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: 2:279 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, 2:280 summe deum? liceat periturae viribus ignis 2:281 igne perire tuo clademque auctore levare! 2:282 vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'; 2:283 (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines 2:284 inque oculis tantum, tantum super ora favillae! 2:285 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem 2:286 officiique refers, quod adunci vulnera aratri 2:287 rastrorumque fero totoque exerceor anno, 2:288 quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges 2:289 humano generi, vobis quoque tura ministro? 2:290 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, 2:291 quid meruit frater? cur illi tradita sorte 2:292 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? 2:293 quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, 2:294 at caeli miserere tui! circumspice utrumque: 2:295 fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, 2:296 atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat 2:297 vixque suis umeris candentem sustinet axem! 2:298 si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, 2:299 in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, 2:300 si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'
2:301 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem 2:302 ulterius potuit nec dicere plura suumque 2:303 rettulit os in se propioraque manibus antra; 2:304 at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 2:305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 2:306 interitura gravi, summam petit arduus arcem, 2:307 unde solet nubes latis inducere terris, 2:308 unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; 2:309 sed neque quas posset terris inducere nubes 2:310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: 2:311 intonat et dextra libratum fulmen ab aure 2:312 misit in aurigam pariterque animaque rotisque 2:313 expulit et saevis conpescuit ignibus ignes. 2:314 consternantur equi et saltu in contraria facto 2:315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: 2:316 illic frena iacent, illic temone revulsus 2:317 axis, in hac radii fractarum parte rotarum 2:318 sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
2:319 At Phaethon rutilos flamma populante capillos 2:320 volvitur in praeceps longoque per aera tractu 2:321 fertur, ut interdum de caelo stella sereno 2:322 etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. 2:323 quem procul a patria diverso maximus orbe 2:324 excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 2:325 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma 2:326 corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: 2:327 HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI 2:328 QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS
2:329 Nam pater obductos luctu miserabilis aegro 2:330 condiderat vultus, et, si modo credimus, unum 2:331 isse diem sine sole ferunt: incendia lumen 2:332 praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. 2:333 at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt 2:334 in tantis dicenda malis, lugubris et amens 2:335 et laniata sinus totum percensuit orbem 2:336 exanimesque artus primo, mox ossa requirens 2:337 repperit ossa tamen peregrina condita ripa 2:338 incubuitque loco nomenque in marmore lectum 2:339 perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. 2:340 nec minus Heliades fletus et, inania morti 2:341 munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis 2:342 non auditurum miseras Phaethonta querellas 2:343 nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. 2:344 luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; 2:345 illae more suo (nam morem fecerat usus) 2:346 plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum 2:347 maxima, cum vellet terra procumbere, questa est 2:348 deriguisse pedes; ad quam conata venire 2:349 candida Lampetie subita radice retenta est; 2:350 tertia, cum crinem manibus laniare pararet, 2:351 avellit frondes; haec stipite crura teneri, 2:352 illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, 2:353 dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex 2:354 perque gradus uterum pectusque umerosque manusque 2:355 ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. 2:356 quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, 2:357 huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? 2:358 non satis est: truncis avellere corpora temptat 2:359 et teneros manibus ramos abrumpit, at inde 2:360 sanguineae manant tamquam de vulnere guttae. 2:361 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, 2:362 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus 2:363 iamque vale'¬cortex in verba novissima venit. 2:364 inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt 2:365 de ramis electra novis, quae lucidus amnis 2:366 excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
2:367 Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, 2:368 qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, 2:369 mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto 2:370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) 2:371 imperio ripas virides amnemque querellis 2:372 Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, 2:373 cum vox est tenuata viro canaeque capillos 2:374 dissimulant plumae collumque a pectore longe 2:375 porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, 2:376 penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. 2:377 fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique 2:378 credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; 2:379 stagna petit patulosque lacus ignemque perosus 2:380 quae colat elegit contraria flumina flammis.
2:381 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers 2:382 ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, 2:383 esse solet, lucemque odit seque ipse diemque 2:384 datque animum in luctus et luctibus adicit iram 2:385 officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi 2:386 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque 2:387 actorum sine fine mihi, sine honore laborum! 2:388 quilibet alter agat portantes lumina currus! 2:389 si nemo est omnesque dei non posse fatentur, 2:390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, 2:391 orbatura patres aliquando fulmina ponat! 2:392 tum sciet ignipedum vires expertus equorum 2:393 non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'
2:394 Talia dicentem circumstant omnia Solem 2:395 numina, neve velit tenebras inducere rebus, 2:396 supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes 2:397 excusat precibusque minas regaliter addit. 2:398 colligit amentes et adhuc terrore paventes 2:399 Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit 2:400 (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.
2:401 At pater omnipotens ingentia moenia caeli 2:402 circuit et, ne quid labefactum viribus ignis 2:403 corruat, explorat. quae postquam firma suique 2:404 roboris esse videt, terras hominumque labores 2:405 perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi 2:406 cura suae: fontesque et nondum audentia labi 2:407 flumina restituit, dat terrae gramina, frondes 2:408 arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. 2:409 dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina 2:410 haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. 2:411 non erat huius opus lanam mollire trahendo 2:412 nec positu variare comas; ubi fibula vestem, 2:413 vitta coercuerat neglectos alba capillos; 2:414 et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, 2:415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla 2:416 gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.
2:417 Ulterius medio spatium sol altus habebat, 2:418 cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; 2:419 exuit hic umero pharetram lentosque retendit 2:420 arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat 2:421 et pictam posita pharetram cervice premebat. 2:422 Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, 2:423 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, 2:424 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' 2:425 protinus induitur faciem cultumque Dianae 2:426 atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, 2:427 in quibus es venata iugis?' de caespite virgo 2:428 se levat et 'salve numen, me iudice' dixit, 2:429 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit 2:430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, 2:431 nec moderata satis nec sic a virgine danda. 2:432 qua venata foret silva, narrare parantem 2:433 inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. 2:434 illa quidem contra, quantum modo femina posset 2:435 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), 2:436 illa quidem pugnat, sed quem superare puella, 2:437 quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor 2:438 Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva; 2:439 unde pedem referens paene est oblita pharetram 2:440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
2:441 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum 2:442 Maenalon ingrediens et caede superba ferarum 2:443 adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit 2:444 et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; 2:445 sed postquam pariter nymphas incedere vidit, 2:446 sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. 2:447 heu! quam difficile est crimen non prodere vultu! 2:448 vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, 2:449 iuncta deae lateri nec toto est agmine prima, 2:450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; 2:451 et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana 2:452 mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur. 2:453 orbe resurgebant lunaria cornua nono, 2:454 cum de venatu fraternis languida flammis, 2:455 nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens 2:456 ibat et attritas versabat rivus harenas. 2:457 ut loca laudavit, summas pede contigit undas; 2:458 his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: 2:459 nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' 2:460 Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt; 2:461 una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est, 2:462 qua posita nudo patuit cum corpore crimen. 2:463 attonitae manibusque uterum celare volenti 2:464 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' 2:465 Cynthia deque suo iussit secedere coetu.
2:466 Senserat hoc olim magni matrona Tonantis 2:467 distuleratque graves in idonea tempora poenas. 2:468 causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum 2:469 indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. 2:470 quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, 2:471 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, 2:472 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu 2:473 nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. 2:474 haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, 2:475 qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' 2:476 dixit et adversam prensis a fronte capillis 2:477 stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex: 2:478 bracchia coeperunt nigris horrescere villis 2:479 curvarique manus et aduncos crescere in unguis 2:480 officioque pedum fungi laudataque quondam 2:481 ora Iovi lato fieri deformia rictu. 2:482 neve preces animos et verba precantia flectant, 2:483 posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque 2:484 plenaque terroris rauco de gutture fertur; 2:485 mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, 2:486 adsiduoque suos gemitu testata dolores 2:487 qualescumque manus ad caelum et sidera tollit 2:488 ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. 2:489 a! quotiens, sola non ausa quiescere silva, 2:490 ante domum quondamque suis erravit in agris! 2:491 a! quotiens per saxa canum latratibus acta est 2:492 venatrixque metu venantum territa fugit! 2:493 saepe feris latuit visis, oblita quid esset, 2:494 ursaque conspectos in montibus horruit ursos 2:495 pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
2:496 Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, 2:497 Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; 2:498 dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos 2:499 nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, 2:500 incidit in matrem, quae restitit Arcade viso 2:501 et cognoscenti similis fuit: ille refugit 2:502 inmotosque oculos in se sine fine tenentem 2:503 nescius extimuit propiusque accedere aventi 2:504 vulnifico fuerat fixurus pectora telo: 2:505 arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque 2:506 sustulit et pariter raptos per inania vento 2:507 inposuit caelo vicinaque sidera fecit.
2:508 Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex 2:509 fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn 2:510 Oceanumque senem, quorum reverentia movit 2:511 saepe deos, causamque viae scitantibus infit: 2:512 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum 2:513 sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! 2:514 mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, 2:515 nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo 2:516 videritis stellas illic, ubi circulus axem 2:517 ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. 2:518 et vero quisquam Iunonem laedere nolit 2:519 offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? 2:520 o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! 2:521 esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas 2:522 sontibus inpono, sic est mea magna potestas! 2:523 vindicet antiquam faciem vultusque ferinos 2:524 detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit 2:525 cur non et pulsa ducit Iunone meoque 2:526 collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? 2:527 at vos si laesae tangit contemptus alumnae, 2:528 gurgite caeruleo septem prohibete triones 2:529 sideraque in caelo stupri mercede recepta 2:530 pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'
2:531 Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, 2:532 ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, 2:533 tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, 2:534 quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, 2:535 corve loquax, subito nigrantis versus in alas. 2:536 nam fuit haec quondam niveis argentea pennis 2:537 ales, ut aequaret totas sine labe columbas, 2:538 nec servaturis vigili Capitolia voce 2:539 cederet anseribus nec amanti flumina cycno. 2:540 lingua fuit damno: lingua faciente loquaci 2:541 qui color albus erat, nunc est contrarius albo
2:542 Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis 2:543 non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, 2:544 dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales 2:545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem 2:546 detegeret culpam, non exorabilis index, 2:547 ad dominum tendebat iter. quem garrula motis 2:548 consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix 2:549 auditaque viae causa 'non utile carpis' 2:550 inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae! 2:551 quid fuerim quid simque vide meritumque require: 2:552 invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam 2:553 Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, 2:554 clauserat Actaeo texta de vimine cista 2:555 virginibusque tribus gemino de Cecrope natis 2:556 et legem dederat, sua ne secreta viderent. 2:557 abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, 2:558 quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur, 2:559 Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores 2:560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus 2:561 infantemque vident adporrectumque draconem. 2:562 acta deae refero. pro quo mihi gratia talis 2:563 redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae 2:564 et ponar post noctis avem! mea poena volucres 2:565 admonuisse potest, ne voce pericula quaerant. 2:566 at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem 2:567 me petiit!¬ipsa licet hoc a Pallade quaeras: 2:568 quamvis irata est, non hoc irata negabit. 2:569 nam me Phocaica clarus tellure Coroneus 2:570 (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo 2:571 divitibusque procis (ne me contemne) petebar: 2:572 forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis 2:573 passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, 2:574 vidit et incaluit pelagi deus, utque precando 2:575 tempora cum blandis absumpsit inania verbis, 2:576 vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo 2:577 litus et in molli nequiquam lassor harena. 2:578 inde deos hominesque voco; nec contigit ullum 2:579 vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo 2:580 auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo: 2:581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis; 2:582 reicere ex umeris vestem molibar, at illa 2:583 pluma erat inque cutem radices egerat imas; 2:584 plangere nuda meis conabar pectora palmis, 2:585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam; 2:586 currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, 2:587 sed summa tollebar humo; mox alta per auras 2:588 evehor et data sum comes inculpata Minervae. 2:589 quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris 2:590 crimine Nyctimene nostro successit honori? 2:591 an quae per totam res est notissima Lesbon, 2:592 non audita tibi est, patrium temerasse cubile 2:593 Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae 2:594 conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem 2:595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.'
2:596 Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus 2:597 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.' 2:598 nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem 2:599 cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. 2:600 laurea delapsa est audito crimine amantis, 2:601 et pariter vultusque deo plectrumque colorque 2:602 excidit, utque animus tumida fervebat ab ira, 2:603 arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum 2:604 tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta 2:605 indevitato traiecit pectora telo. 2:606 icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro 2:607 candida puniceo perfudit membra cruore 2:608 et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, 2:609 sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.' 2:610 hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit; 2:611 corpus inane animae frigus letale secutum est.
2:612 Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem, 2:613 seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; 2:614 odit avem, per quam crimen causamque dolendi 2:615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque 2:616 odit cumque manu temeraria tela sagittas 2:617 conlapsamque fovet seraque ope vincere fata 2:618 nititur et medicas exercet inaniter artes. 2:619 quae postquam frustra temptata rogumque parari 2:620 vidit et arsuros supremis ignibus artus, 2:621 tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui 2:622 ora licet lacrimis) alto de corde petitos 2:623 edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca 2:624 lactentis vituli dextra libratus ab aure 2:625 tempora discussit claro cava malleus ictu. 2:626 ut tamen ingratos in pectora fudit odores 2:627 et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, 2:628 non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem 2:629 semina, sed natum flammis uteroque parentis 2:630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum, 2:631 sperantemque sibi non falsae praemia linguae 2:632 inter aves albas vetuit consistere corvum.
2:633 Semifer interea divinae stirpis alumno 2:634 laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; 2:635 ecce venit rutilis umeros protecta capillis 2:636 filia centauri, quam quondam nympha Chariclo 2:637 fluminis in rapidi ripis enixa vocavit 2:638 Ocyroen: non haec artes contenta paternas 2:639 edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. 2:640 ergo ubi vaticinos concepit mente furores 2:641 incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, 2:642 adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi 2:643 cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe 2:644 corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas 2:645 fas erit, idque semel dis indignantibus ausus 2:646 posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, 2:647 eque deo corpus fies exsangue deusque, 2:648 qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. 2:649 tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis 2:650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus, 2:651 posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae 2:652 sanguine serpentis per saucia membra recepto; 2:653 teque ex aeterno patientem numina mortis 2:654 efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.' 2:655 restabat fatis aliquid: suspirat ab imis 2:656 pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, 2:657 atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque 2:658 plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. 2:659 non fuerant artes tanti, quae numinis iram 2:660 contraxere mihi: mallem nescisse futura! 2:661 iam mihi subduci facies humana videtur, 2:662 iam cibus herba placet, iam latis currere campis 2:663 impetus est: in equam cognataque corpora vertor. 2:664 tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' 2:665 talia dicenti pars est extrema querellae 2:666 intellecta parum confusaque verba fuerunt; 2:667 mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur 2:668 sed simulantis equam, parvoque in tempore certos 2:669 edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. 2:670 tum digiti coeunt et quinos alligat ungues 2:671 perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris 2:672 et colli spatium, longae pars maxima pallae 2:673 cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, 2:674 in dextras abiere iubas, pariterque novata est 2:675 et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.
2:676 Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, 2:677 Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni 2:678 iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, 2:679 tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. 2:680 illud erat tempus, quo te pastoria pellis 2:681 texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, 2:682 alterius dispar septenis fistula cannis. 2:683 dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, 2:684 incustoditae Pylios memorantur in agros 2:685 processisse boves: videt has Atlantide Maia 2:686 natus et arte sua silvis occultat abactas. 2:687 senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo 2:688 rure senex; Battum vicinia tota vocabat. 2:689 divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei 2:690 nobiliumque greges custos servabat equarum. 2:691 hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi 2:692 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret 2:693 haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto 2:694 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!' 2:695 et dedit. accepta voces has reddidit hospes: 2:696 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,' 2:697 et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire; 2:698 mox redit et versa pariter cum voce figura 2:699 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit 2:700 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme! 2:701 iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' 2:702 at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis 2:703 montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. 2:704 risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? 2:705 me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit 2:706 in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, 2:707 inque nihil merito vetus est infamia saxo.
2:708 Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, 2:709 Munychiosque volans agros gratamque Minervae 2:710 despectabat humum cultique arbusta Lycei. 2:711 illa forte die castae de more puellae 2:712 vertice supposito festas in Palladis arces 2:713 pura coronatis portabant sacra canistris. 2:714 inde revertentes deus adspicit ales iterque 2:715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem: 2:716 ut volucris visis rapidissima miluus extis, 2:717 dum timet et densi circumstant sacra ministri, 2:718 flectitur in gyrum nec longius audet abire 2:719 spemque suam motis avidus circumvolat alis, 2:720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces 2:721 inclinat cursus et easdem circinat auras. 2:722 quanto splendidior quam cetera sidera fulget 2:723 Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, 2:724 tanto virginibus praestantior omnibus Herse 2:725 ibat eratque decus pompae comitumque suarum. 2:726 obstipuit forma Iove natus et aethere pendens 2:727 non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum 2:728 funda iacit: volat illud et incandescit eundo 2:729 et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. 2:730 vertit iter caeloque petit terrena relicto 2:731 nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. 2:732 quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam 2:733 permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, 2:734 collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, 2:735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, 2:736 virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
2:737 Pars secreta domus ebore et testudine cultos 2:738 tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, 2:739 Aglauros laevum, medium possederat Herse. 2:740 quae tenuit laevum, venientem prima notavit 2:741 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est 2:742 et causam adventus; cui sic respondit Atlantis 2:743 Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras 2:744 verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. 2:745 nec fingam causas, tu tantum fida sorori 2:746 esse velis prolisque meae matertera dici: 2:747 Herse causa viae; faveas oramus amanti.' 2:748 adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper 2:749 viderat Aglauros flavae secreta Minervae, 2:750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum 2:751 postulat: interea tectis excedere cogit.
2:752 Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem 2:753 et tanto penitus traxit suspiria motu, 2:754 ut pariter pectus positamque in pectore forti 2:755 aegida concuteret: subit, hanc arcana profana 2:756 detexisse manu, tum cum sine matre creatam 2:757 Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, 2:758 et gratamque deo fore iam gratamque sorori 2:759 et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. 2:760 protinus Invidiae nigro squalentia tabo 2:761 tecta petit: domus est imis in vallibus huius 2:762 abdita, sole carens, non ulli pervia vento, 2:763 tristis et ignavi plenissima frigoris et quae 2:764 igne vacet semper, caligine semper abundet. 2:765 huc ubi pervenit belli metuenda virago, 2:766 constitit ante domum (neque enim succedere tectis 2:767 fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. 2:768 concussae patuere fores. videt intus edentem 2:769 vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, 2:770 Invidiam visaque oculos avertit; at illa 2:771 surgit humo pigre semesarumque relinquit 2:772 corpora serpentum passuque incedit inerti. 2:773 utque deam vidit formaque armisque decoram, 2:774 ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. 2:775 pallor in ore sedet, macies in corpore toto. 2:776 nusquam recta acies, livent robigine dentes, 2:777 pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; 2:778 risus abest, nisi quem visi movere dolores; 2:779 nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, 2:780 sed videt ingratos intabescitque videndo 2:781 successus hominum carpitque et carpitur una 2:782 suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam, 2:783 talibus adfata est breviter Tritonia dictis: 2:784 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: 2:785 sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta 2:786 fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.
2:787 Illa deam obliquo fugientem lumine cernens 2:788 murmura parva dedit successurumque Minervae 2:789 indoluit baculumque capit, quod spinea totum 2:790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, 2:791 quacumque ingreditur, florentia proterit arva 2:792 exuritque herbas et summa cacumina carpit 2:793 adflatuque suo populos urbesque domosque 2:794 polluit et tandem Tritonida conspicit arcem 2:795 ingeniis opibusque et festa pace virentem 2:796 vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. 2:797 sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, 2:798 iussa facit pectusque manu ferrugine tincta 2:799 tangit et hamatis praecordia sentibus inplet 2:800 inspiratque nocens virus piceumque per ossa 2:801 dissipat et medio spargit pulmone venenum, 2:802 neve mali causae spatium per latius errent, 2:803 germanam ante oculos fortunatumque sororis 2:804 coniugium pulchraque deum sub imagine ponit 2:805 cunctaque magna facit; quibus inritata dolore 2:806 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte 2:807 anxia luce gemit lentaque miserrima tabe 2:808 liquitur, et glacies incerto saucia sole, 2:809 felicisque bonis non lenius uritur Herses, 2:810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis, 2:811 quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur. 2:812 saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, 2:813 saepe velut crimen rigido narrare parenti; 2:814 denique in adverso venientem limine sedit 2:815 exclusura deum. cui blandimenta precesque 2:816 verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, 2:817 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 2:818 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!' 2:819 caelestique fores virga patefecit: at illi 2:820 surgere conanti partes, quascumque sedendo 2:821 flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: 2:822 illa quidem pugnat recto se attollere trunco, 2:823 sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues 2:824 labitur, et pallent amisso sanguine venae; 2:825 utque malum late solet inmedicabile cancer 2:826 serpere et inlaesas vitiatis addere partes, 2:827 sic letalis hiems paulatim in pectora venit 2:828 vitalesque vias et respiramina clausit, 2:829 nec conata loqui est nec, si conata fuisset, 2:830 vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, 2:831 oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; 2:832 nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
2:833 Has ubi verborum poenas mentisque profanae 2:834 cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras 2:835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. 2:836 sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris 2:837 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, 2:838 pelle moram solitoque celer delabere cursu, 2:839 quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 2:840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), 2:841 hanc pete, quodque procul montano gramine pasci 2:842 armentum regale vides, ad litora verte!' 2:843 dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci 2:844 litora iussa petunt, ubi magni filia regis 2:845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat. 2:846 non bene conveniunt nec in una sede morantur 2:847 maiestas et amor; sceptri gravitate relicta 2:848 ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis 2:849 ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 2:850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis 2:851 mugit et in teneris formosus obambulat herbis. 2:852 quippe color nivis est, quam nec vestigia duri 2:853 calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. 2:854 colla toris exstant, armis palearia pendent, 2:855 cornua vara quidem, sed quae contendere possis 2:856 facta manu, puraque magis perlucida gemma. 2:857 nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: 2:858 pacem vultus habet. miratur Agenore nata, 2:859 quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; 2:860 sed quamvis mitem metuit contingere primo, 2:861 mox adit et flores ad candida porrigit ora. 2:862 gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, 2:863 oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt; 2:864 et nunc adludit viridique exsultat in herba, 2:865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; 2:866 paulatimque metu dempto modo pectora praebet 2:867 virginea plaudenda manu, modo cornua sertis 2:868 inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo 2:869 nescia, quem premeret, tergo considere tauri, 2:870 cum deus a terra siccoque a litore sensim 2:871 falsa pedum primis vestigia ponit in undis; 2:872 inde abit ulterius mediique per aequora ponti 2:873 fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum 2:874 respicit et dextra cornum tenet, altera dorso 2:875 inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. Metamorphoseon Liber III 3:1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri 3:2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, 3:3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam 3:4 imperat et poenam, si non invenerit, addit 3:5 exilium, facto pius et sceleratus eodem. 3:6 orbe pererrato (quis enim deprendere possit 3:7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis 3:8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex 3:9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 3:10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, 3:11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri. 3:12 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, 3:13 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' 3:14 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 3:15 incustoditam lente videt ire iuvencam 3:16 nullum servitii signum cervice gerentem. 3:17 subsequitur pressoque legit vestigia gressu 3:18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. 3:19 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: 3:20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis 3:21 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras 3:22 atque ita respiciens comites sua terga sequentis 3:23 procubuit teneraque latus submisit in herba. 3:24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 3:25 figit et ignotos montes agrosque salutat.
3:26 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros 3:27 et petere e vivis libandas fontibus undas. 3:28 silva vetus stabat nulla violata securi, 3:29 et specus in media virgis ac vimine densus 3:30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum 3:31 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro 3:32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; 3:33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, 3:34 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 3:35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti 3:36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas 3:37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro 3:38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit. 3:39 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit 3:40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. 3:41 ille volubilibus squamosos nexibus orbes 3:42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus 3:43 ac media plus parte leves erectus in auras 3:44 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, 3:45 si totum spectes, geminas qui separat arctos. 3:46 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant 3:47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, 3:48 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, 3:49 hos necat adflati funesta tabe veneni.
3:50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: 3:51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus 3:52 vestigatque viros. tegumen derepta leoni 3:53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro 3:54 et iaculum teloque animus praestantior omni. 3:55 ut nemus intravit letataque corpora vidit 3:56 victoremque supra spatiosi tergoris hostem 3:57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 3:58 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, 3:59 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem 3:60 sustulit et magnum magno conamine misit. 3:61 illius inpulsu cum turribus ardua celsis 3:62 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit 3:63 loricaeque modo squamis defensus et atrae 3:64 duritia pellis validos cute reppulit ictus; 3:65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem, 3:66 quod medio lentae spinae curvamine fixum 3:67 constitit et totum descendit in ilia ferrum. 3:68 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit 3:69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, 3:70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, 3:71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. 3:72 tum vero postquam solitas accessit ad iras 3:73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, 3:74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 3:75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit 3:76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 3:77 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem 3:78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, 3:79 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis 3:80 fertur et obstantis proturbat pectore silvas. 3:81 cedit Agenorides paulum spolioque leonis 3:82 sustinet incursus instantiaque ora retardat 3:83 cuspide praetenta: furit ille et inania duro 3:84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 3:85 iamque venenifero sanguis manare palato 3:86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; 3:87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu 3:88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere 3:89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat, 3:90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum 3:91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti 3:92 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. 3:93 pondere serpentis curvata est arbor et ima 3:94 parte flagellari gemuit sua robora caudae.
3:95 Dum spatium victor victi considerat hostis, 3:96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, 3:97 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum 3:98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' 3:99 ille diu pavidus pariter cum mente colorem 3:100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: 3:101 ecce viri fautrix superas delapsa per auras 3:102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae 3:103 vipereos dentes, populi incrementa futuri. 3:104 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 3:105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. 3:106 inde (fide maius) glaebae coepere moveri, 3:107 primaque de sulcis acies adparuit hastae, 3:108 tegmina mox capitum picto nutantia cono, 3:109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 3:110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: 3:111 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, 3:112 surgere signa solent primumque ostendere vultus, 3:113 cetera paulatim, placidoque educta tenore 3:114 tota patent imoque pedes in margine ponunt.
3:115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 3:116 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus 3:117 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' 3:118 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum 3:119 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; 3:120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo 3:121 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, 3:122 exemploque pari furit omnis turba, suoque 3:123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. 3:124 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus 3:125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 3:126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. 3:127 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma 3:128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: 3:129 hos operis comites habuit Sidonius hospes, 3:130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.
3:131 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri 3:132 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque 3:133 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, 3:134 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 3:135 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper 3:136 exspectanda dies hominis, dicique beatus 3:137 ante obitum nemo supremaque funera debet.
3:138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 3:139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 3:140 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. 3:141 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, 3:142 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?
3:143 Mons erat infectus variarum caede ferarum, 3:144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras 3:145 et sol ex aequo meta distabat utraque, 3:146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes 3:147 participes operum conpellat Hyantius ore: 3:148 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, 3:149 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem 3:150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 3:151 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque 3:152 distat idem meta finditque vaporibus arva. 3:153 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' 3:154 iussa viri faciunt intermittuntque laborem.
3:155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, 3:156 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, 3:157 cuius in extremo est antrum nemorale recessu 3:158 arte laboratum nulla: simulaverat artem 3:159 ingenio natura suo; nam pumice vivo 3:160 et levibus tofis nativum duxerat arcum; 3:161 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, 3:162 margine gramineo patulos incinctus hiatus. 3:163 hic dea silvarum venatu fessa solebat 3:164 virgineos artus liquido perfundere rore. 3:165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 3:166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, 3:167 altera depositae subiecit bracchia pallae, 3:168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis 3:169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 3:170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. 3:171 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque 3:172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. 3:173 dumque ibi perluitur solita Titania lympha, 3:174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 3:175 per nemus ignotum non certis passibus errans 3:176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. 3:177 qui simul intravit rorantia fontibus antra, 3:178 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae 3:179 percussere viro subitisque ululatibus omne 3:180 inplevere nemus circumfusaeque Dianam 3:181 corporibus texere suis; tamen altior illis 3:182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. 3:183 qui color infectis adversi solis ab ictu 3:184 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, 3:185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae. 3:186 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, 3:187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro 3:188 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, 3:189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem 3:190 perfudit spargensque comas ultricibus undis 3:191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 3:192 'nunc tibi me posito visam velamine narres, 3:193 sit poteris narrare, licet!' nec plura minata 3:194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi, 3:195 dat spatium collo summasque cacuminat aures 3:196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat 3:197 cruribus et velat maculoso vellere corpus; 3:198 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros 3:199 et se tam celerem cursu miratur in ipso. 3:200 ut vero vultus et cornua vidit in unda, 3:201 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! 3:202 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora 3:203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. 3:204 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 3:205 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.
3:206 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus 3:207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, 3:208 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. 3:209 inde ruunt alii rapida velocius aura, 3:210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, 3:211 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron 3:212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre 3:213 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro 3:214 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta 3:215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus 3:216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon 3:217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce 3:218 et niveis Leucon et villis Asbolos atris 3:219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello 3:220 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce 3:221 et nigram medio frontem distinctus ab albo 3:222 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne 3:223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati 3:224 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor 3:225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae 3:226 per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, 3:227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. 3:228 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, 3:229 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: 3:230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' 3:231 verba animo desunt; resonat latratibus aether. 3:232 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, 3:233 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: 3:234 tardius exierant, sed per conpendia montis 3:235 anticipata via est; dominum retinentibus illis, 3:236 cetera turba coit confertque in corpore dentes. 3:237 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque, 3:238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit 3:239 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis 3:240 et genibus pronis supplex similisque roganti 3:241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. 3:242 at comites rapidum solitis hortatibus agmen 3:243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt 3:244 et velut absentem certatim Actaeona clamant 3:245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur 3:246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae. 3:247 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, 3:248 non etiam sentire canum fera facta suorum. 3:249 undique circumstant, mersisque in corpore rostris 3:250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, 3:251 nec nisi finita per plurima vulnera vita 3:252 ira pharetratae fertur satiata Dianae.
3:253 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo 3:254 visa dea est, alii laudant dignamque severa 3:255 virginitate vocant: pars invenit utraque causas. 3:256 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, 3:257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae 3:258 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert 3:259 in generis socios odium; subit ecce priori 3:260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni 3:261 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, 3:262 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 3:263 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno 3:264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra 3:265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque 3:266 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est 3:267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. 3:268 concipit -- id derat -- manifestaque crimina pleno 3:269 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno 3:270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. 3:271 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non 3:272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.'
3:273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube 3:274 limen adit Semeles nec nubes ante removit 3:275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos 3:276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi 3:277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, 3:278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. 3:279 ergo ubi captato sermone diuque loquendo 3:280 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, 3:281 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi 3:282 nomine divorum thalamos iniere pudicos. 3:283 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, 3:284 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta 3:285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, 3:286 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'
3:287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis 3:288 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. 3:289 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, 3:290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto 3:291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' 3:292 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis 3:293 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 3:294 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 3:295 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis 3:296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras. 3:297 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille 3:298 non iurasse potest. ergo maestissimus altum 3:299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit 3:300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 3:301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; 3:302 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat 3:303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, 3:304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 3:305 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum 3:306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: 3:307 tela secunda vocant superi; capit illa domumque 3:308 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus 3:309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. 3:310 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 3:311 eripitur patrioque tener (si credere dignum est) 3:312 insuitur femori maternaque tempora conplet. 3:313 furtim illum primis Ino matertera cunis 3:314 educat, inde datum nymphae Nyseides antris 3:315 occuluere suis lactisque alimenta dedere.
3:316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur 3:317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, 3:318 forte Iovem memorant diffusum nectare curas 3:319 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos 3:320 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, 3:321 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' 3:322 illa negat. placuit quae sit sententia docti 3:323 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. 3:324 nam duo magnorum viridi coeuntia silva 3:325 corpora serpentum baculi violaverat ictu 3:326 deque viro factus (mirabile) femina septem 3:327 egerat autumnos; octavo rursus eosdem 3:328 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' 3:329 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, 3:330 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem 3:331 forma prior rediit, genetivaque venit imago. 3:332 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa 3:333 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto 3:334 nec pro materia fertur doluisse suique 3:335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte; 3:336 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam 3:337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto 3:338 scire futura dedit poenamque levavit honore.
3:339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 3:340 inreprehensa dabat populo responsa petenti; 3:341 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit 3:342 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo 3:343 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis 3:344 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 3:345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, 3:346 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset 3:347 tempora maturae visurus longa senectae, 3:348 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. 3:349 vana diu visa est vox auguris: exitus illam 3:350 resque probat letique genus novitasque furoris. 3:351 namque ter ad quinos unum Cephisius annum 3:352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri: 3:353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; 3:354 sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 3:355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 3:356 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos 3:357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti 3:358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
3:359 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum 3:360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 3:361 reddere de multis ut verba novissima posset. 3:362 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 3:363 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, 3:364 illa deam longo prudens sermone tenebat, 3:365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 3:366 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas 3:367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' 3:368 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi 3:369 ingeminat voces auditaque verba reportat. 3:370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 3:371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, 3:372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, 3:373 non aliter quam cum summis circumlita taedis 3:374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. 3:375 o quotiens voluit blandis accedere dictis 3:376 et mollis adhibere preces! natura repugnat 3:377 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est 3:378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. 3:379 forte puer comitum seductus ab agmine fido 3:380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. 3:381 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, 3:382 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. 3:383 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 3:384 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. 3:385 perstat et alternae deceptus imagine vocis 3:386 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam 3:387 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo 3:388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva 3:389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; 3:390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! 3:391 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; 3:392 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' 3:393 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora 3:394 protegit et solis ex illo vivit in antris; 3:395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; 3:396 extenuant vigiles corpus miserabile curae 3:397 adducitque cutem macies et in aera sucus 3:398 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: 3:399 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 3:400 inde latet silvis nulloque in monte videtur, 3:401 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
3:402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas 3:403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; 3:404 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 3:405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' 3:406 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. 3:407 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, 3:408 quem neque pastores neque pastae monte capellae 3:409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris 3:410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; 3:411 gramen erat circa, quod proximus umor alebat, 3:412 silvaque sole locum passura tepescere nullo. 3:413 hic puer et studio venandi lassus et aestu 3:414 procubuit faciemque loci fontemque secutus, 3:415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, 3:416 dumque bibit, visae correptus imagine formae 3:417 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. 3:418 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem 3:419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum; 3:420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus 3:421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines 3:422 inpubesque genas et eburnea colla decusque 3:423 oris et in niveo mixtum candore ruborem, 3:424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 3:425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, 3:426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. 3:427 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, 3:428 in mediis quotiens visum captantia collum 3:429 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! 3:430 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, 3:431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error. 3:432 credule, quid frustra simulacra fugacia captas? 3:433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! 3:434 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 3:435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque; 3:436 tecum discedet, si tu discedere possis!
3:437 Non illum Cereris, non illum cura quietis 3:438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba 3:439 spectat inexpleto mendacem lumine formam 3:440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus 3:441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 3:442 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? 3:443 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. 3:444 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 3:445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? 3:446 et placet et video; sed quod videoque placetque, 3:447 non tamen invenio' -- tantus tenet error amantem -- 3:448 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens 3:449 nec via nec montes nec clausis moenia portis; 3:450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: 3:451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, 3:452 hic totiens ad me resupino nititur ore. 3:453 posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. 3:454 quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis 3:455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas 3:456 est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! 3:457 spem mihi nescio quam vultu promittis amico, 3:458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, 3:459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi 3:460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis 3:461 et, quantum motu formosi suspicor oris, 3:462 verba refers aures non pervenientia nostras! 3:463 iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; 3:464 uror amore mei: flammas moveoque feroque. 3:465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? 3:466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. 3:467 o utinam a nostro secedere corpore possem! 3:468 votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. 3:469 iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae 3:470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. 3:471 nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, 3:472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; 3:473 nunc duo concordes anima moriemur in una.'
3:474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 3:475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto 3:476 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, 3:477 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem 3:478 desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est, 3:479 adspicere et misero praebere alimenta furori!' 3:480 dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 3:481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis. 3:482 pectora traxerunt roseum percussa ruborem, 3:483 non aliter quam poma solent, quae candida parte, 3:484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis 3:485 ducere purpureum nondum matura colorem. 3:486 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, 3:487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae 3:488 igne levi cerae matutinaeque pruinae 3:489 sole tepente solent, sic attenuatus amore 3:490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni; 3:491 et neque iam color est mixto candore rubori, 3:492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant, 3:493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. 3:494 quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, 3:495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' 3:496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu'; 3:497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos, 3:498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. 3:499 ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: 3:500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit 3:501 verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. 3:502 ille caput viridi fessum submisit in herba, 3:503 lumina mors clausit domini mirantia formam: 3:504 tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 3:505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores 3:506 naides et sectos fratri posuere capillos, 3:507 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. 3:508 iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: 3:509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem 3:510 inveniunt foliis medium cingentibus albis.
3:511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes 3:512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; 3:513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus 3:514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet 3:515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae 3:516 obicit. ille movens albentia tempora canis 3:517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius 3:518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! 3:519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse, 3:520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, 3:521 quem nisi templorum fueris dignatus honore, 3:522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas 3:523 foedabis matremque tuam matrisque sorores. 3:524 eveniet! neque enim dignabere numen honore, 3:525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' 3:526 talia dicentem proturbat Echione natus; 3:527 dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.
3:528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: 3:529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque 3:530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 3:531 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras 3:532 attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum 3:533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu 3:534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 3:535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, 3:536 femineae voces et mota insania vino 3:537 obscenique greges et inania tympana vincant? 3:538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti 3:539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, 3:540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, 3:541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, 3:542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? 3:543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, 3:544 illiusque animos, qui multos perdidit unus, 3:545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque 3:546 interiit: at vos pro fama vincite vestra! 3:547 ille dedit leto fortes: vos pellite molles 3:548 et patrium retinete decus! si fata vetabant 3:549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique 3:550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! 3:551 essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, 3:552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; 3:553 at nunc a puero Thebae capientur inermi, 3:554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, 3:555 sed madidus murra crinis mollesque coronae 3:556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, 3:557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam 3:558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. 3:559 an satis Acrisio est animi, contemnere vanum 3:560 numen et Argolicas venienti claudere portas: 3:561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis? 3:562 ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque 3:563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!' 3:564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 3:565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. 3:566 acrior admonitu est inritaturque retenta 3:567 et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: 3:568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, 3:569 lenius et modico strepitu decurrere vidi; 3:570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, 3:571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
3:572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, 3:573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; 3:574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum 3:575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis 3:576 sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. 3:577 adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos 3:578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, 3:579 'o periture tuaque aliis documenta dature 3:580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum 3:581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' 3:582 ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, 3:583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes. 3:584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, 3:585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; 3:586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis 3:587 decipere et calamo salientis ducere pisces. 3:588 ars illi sua census erat; cum traderet artem, 3:589 "accipe, quas habeo, studii successor et heres," 3:590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit 3:591 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. 3:592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, 3:593 addidici regimen dextra moderante carinae 3:594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae 3:595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi 3:596 ventorumque domos et portus puppibus aptos. 3:597 forte petens Delum Chiae telluris ad oras 3:598 adplicor et dextris adducor litora remis 3:599 doque levis saltus udaeque inmittor harenae: 3:600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo 3:601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis 3:602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas; 3:603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto 3:604 prospicio comitesque voco repetoque carinam. 3:605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, 3:606 utque putat, praedam deserto nactus in agro, 3:607 virginea puerum ducit per litora forma. 3:608 ille mero somnoque gravis titubare videtur 3:609 vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: 3:610 nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. 3:611 et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto 3:612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! 3:613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; 3:614 his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!" 3:615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas 3:616 ocior antemnas prensoque rudente relabi. 3:617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, 3:618 hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque 3:619 voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, 3:620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. 3:621 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum 3:622 perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" 3:623 inque aditu obsisto: furit audacissimus omni 3:624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 3:625 exilium dira poenam pro caede luebat; 3:626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno 3:627 rupit et excussum misisset in aequora, si non 3:628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus. 3:629 inpia turba probat factum; tum denique Bacchus 3:630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus 3:631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, 3:632 "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, 3:633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?" 3:634 "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus 3:635 ede velis!" dixit; "terra sistere petita." 3:636 "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros! 3:637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." 3:638 per mare fallaces perque omnia numina iurant 3:639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. 3:640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti 3:641 "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," 3:642 pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu 3:643 pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. 3:644 obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi 3:645 meque ministerio scelerisque artisque removi. 3:646 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; 3:647 e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno 3:648 nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque 3:649 explet opus Naxoque petit diversa relicta. 3:650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem 3:651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca 3:652 et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, 3:653 promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! 3:654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, 3:655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?" 3:656 iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras 3:657 ridet et inpellit properantibus aequora remis. 3:658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo 3:659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre 3:660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis 3:661 haud aliter, quam si siccam navale teneret. 3:662 illi admirantes remorum in verbere perstant 3:663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant: 3:664 inpediunt hederae remos nexuque recurvo 3:665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. 3:666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis 3:667 pampineis agitat velatam frondibus hastam; 3:668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum 3:669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum. 3:670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit 3:671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto 3:672 corpore et expresso spinae curvamine flecti 3:673 incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit 3:674 "verteris?" et lati rictus et panda loquenti 3:675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 3:676 at Libys obstantis dum vult obvertere remos, 3:677 in spatium resilire manus breve vidit et illas 3:678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. 3:679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes 3:680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas 3:681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est, 3:682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae. 3:683 undique dant saltus multaque adspergine rorant 3:684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus 3:685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant 3:686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. 3:687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) 3:688 restabam solus: pavidum gelidumque trementi 3:689 corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens 3:690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam 3:691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'
3:692 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' 3:693 inquit 'ut ira mora vires absumere posset. 3:694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris 3:695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' 3:696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes 3:697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae 3:698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, 3:699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis 3:700 sponte sua fama est nullo solvente catenas.
3:701 Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse 3:702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron 3:703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat. 3:704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 3:705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, 3:706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether 3:707 movit, et audito clamore recanduit ira.
3:708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, 3:709 purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: 3:710 hic oculis illum cernentem sacra profanis 3:711 prima videt, prima est insano concita cursu, 3:712 prima suum misso violavit Penthea thyrso 3:713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores! 3:714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 3:715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum 3:716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, 3:717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, 3:718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. 3:719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit 3:720 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!' 3:721 illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti 3:722 abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. 3:723 non habet infelix quae matri bracchia tendat, 3:724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris 3:725 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue 3:726 collaque iactavit movitque per aera crinem 3:727 avulsumque caput digitis conplexa cruentis 3:728 clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' 3:729 non citius frondes autumni frigore tactas 3:730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, 3:731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. 3:732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant 3:733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. Metamorphoseon Liber IV
4:1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet 4:2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum 4:3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores 4:4 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 4:5 inmunesque operum famulas dominasque suorum 4:6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, 4:7 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos 4:8 iusserat et saevam laesi fore numinis iram 4:9 vaticinatus erat: parent matresque nurusque 4:10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt 4:11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque 4:12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; 4:13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus 4:14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae 4:15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 4:16 et quae praeterea per Graias plurima gentes 4:17 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, 4:18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto 4:19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, 4:20 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque 4:21 decolor extremo qua tinguitur India Gange. 4:22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum 4:23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor 4:24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 4:25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, 4:26 quique senex ferula titubantis ebrius artus 4:27 sustinet et pando non fortiter haeret asello. 4:28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una 4:29 femineae voces inpulsaque tympana palmis 4:30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
4:31 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' 4:32 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus 4:33 intempestiva turbantes festa Minerva 4:34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant 4:35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent. 4:36 e quibus una levi deducens pollice filum 4:37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, 4:38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 4:39 'utile opus manuum vario sermone levemus 4:40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri 4:41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' 4:42 dicta probant primamque iubent narrare sorores. 4:43 illa, quid e multis referat (nam plurima norat), 4:44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 4:45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus 4:46 stagna Palaestini credunt motasse figura, 4:47 an magis, ut sumptis illius filia pennis 4:48 extremos albis in turribus egerit annos, 4:49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 4:50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 4:51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat 4:52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: 4:53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, 4:54 talibus orsa modis lana sua fila sequente:
4:55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 4:56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, 4:57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 4:58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. 4:59 notitiam primosque gradus vicinia fecit, 4:60 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, 4:61 sed vetuere patres: quod non potuere vetare, 4:62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo. 4:63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, 4:64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 4:65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 4:66 cum fieret, paries domui communis utrique. 4:67 id vitium nulli per saecula longa notatum -- 4:68 quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes 4:69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud 4:70 murmure blanditiae minimo transire solebant. 4:71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, 4:72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 4:73 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? 4:74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 4:75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 4:76 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 4:77 quod datus est verbis ad amicas transitus auris." 4:78 talia diversa nequiquam sede locuti 4:79 sub noctem dixere "vale" partique dedere 4:80 oscula quisque suae non pervenientia contra. 4:81 postera nocturnos Aurora removerat ignes, 4:82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas: 4:83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo 4:84 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 4:85 fallere custodes foribusque excedere temptent, 4:86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, 4:87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 4:88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra 4:89 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, 4:90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 4:91 pacta placent; et lux, tarde discedere visa, 4:92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.
4:93 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe 4:94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum 4:95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. 4:96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti 4:97 caede leaena boum spumantis oblita rictus 4:98 depositura sitim vicini fontis in unda; 4:99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 4:100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, 4:101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 4:102 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, 4:103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 4:104 ore cruentato tenues laniavit amictus. 4:105 serius egressus vestigia vidit in alto 4:106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore 4:107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam 4:108 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, 4:109 e quibus illa fuit longa dignissima vita; 4:110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, 4:111 in loca plena metus qui iussi nocte venires 4:112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus 4:113 et scelerata fero consumite viscera morsu, 4:114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 4:115 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes 4:116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, 4:117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, 4:118 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" 4:119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 4:120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 4:121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, 4:122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo 4:123 scinditur et tenui stridente foramine longas 4:124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 4:125 arborei fetus adspergine caedis in atram 4:126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 4:127 purpureo tinguit pendentia mora colore.
4:128 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, 4:129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, 4:130 quantaque vitarit narrare pericula gestit; 4:131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam, 4:132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. 4:133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum 4:134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 4:135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, 4:136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. 4:137 sed postquam remorata suos cognovit amores, 4:138 percutit indignos claro plangore lacertos 4:139 et laniata comas amplexaque corpus amatum 4:140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori 4:141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens 4:142 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? 4:143 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe 4:144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!" 4:145 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos 4:146 Pyramus erexit visaque recondidit illa.
4:147 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense 4:148 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque 4:149 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum 4:150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. 4:151 persequar extinctum letique miserrima dicar 4:152 causa comesque tui: quique a me morte revelli 4:153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli. 4:154 hoc tamen amborum verbis estote rogati, 4:155 o multum miseri meus illiusque parentes, 4:156 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, 4:157 conponi tumulo non invideatis eodem; 4:158 at tu quae ramis arbor miserabile corpus 4:159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 4:160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 4:161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." 4:162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum 4:163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. 4:164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 4:165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 4:166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.'
4:167 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est 4:168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 4:169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 4:170 cepit amor Solem: Solis referemus amores. 4:171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur 4:172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. 4:173 indoluit facto Iunonigenaeque marito 4:174 furta tori furtique locum monstravit, at illi 4:175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat 4:176 excidit: extemplo graciles ex aere catenas 4:177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, 4:178 elimat. non illud opus tenuissima vincant 4:179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno; 4:180 utque levis tactus momentaque parva sequantur, 4:181 efficit et lecto circumdata collocat arte. 4:182 ut venere torum coniunx et adulter in unum, 4:183 arte viri vinclisque nova ratione paratis 4:184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 4:185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas 4:186 inmisitque deos; illi iacuere ligati 4:187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat 4:188 sic fieri turpis; superi risere, diuque 4:189 haec fuit in toto notissima fabula caelo.
4:190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam 4:191 inque vices illum, tectos qui laesit amores, 4:192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, 4:193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? 4:194 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 4:195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes, 4:196 Leucothoen spectas et virgine figis in una, 4:197 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo 4:198 temperius caelo, modo serius incidis undis, 4:199 spectandique mora brumalis porrigis horas; 4:200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis 4:201 transit et obscurus mortalia pectora terres. 4:202 nec tibi quod lunae terris propioris imago 4:203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. 4:204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 4:205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes 4:206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat 4:207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat 4:208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, 4:209 gentis odoriferae quam formosissima partu 4:210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, 4:211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. 4:212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque 4:213 septimus a prisco numeratur origine Belo.
4:214 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 4:215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis 4:216 membra ministeriis nutrit reparatque labori. 4:217 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt 4:218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, 4:219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 4:220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 4:221 levia versato ducentem stamina fuso. 4:222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, 4:223 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve 4:224 eripite arbitrium matri secreta loquendi." 4:225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto 4:226 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, 4:227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus, 4:228 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque 4:229 et colus et fusus digitis cecidere remissis. 4:230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus 4:231 in veram rediit speciem solitumque nitorem; 4:232 at virgo quamvis inopino territa visu 4:233 victa nitore dei posita vim passa querella est.
4:234 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa 4:235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira 4:236 vulgat adulterium diffamatamque parenti 4:237 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem 4:238 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille 4:239 vim tulit invitae" dicentem defodit alta 4:240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. 4:241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque 4:242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus; 4:243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae 4:244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 4:245 nil illo fertur volucrum moderator equorum 4:246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. 4:247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus 4:248 si queat in vivum temptat revocare calorem; 4:249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 4:250 nectare odorato sparsit corpusque locumque 4:251 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. 4:252 protinus inbutum caelesti nectare corpus 4:253 delicuit terramque suo madefecit odore, 4:254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis 4:255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit.
4:256 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem 4:257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor 4:258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. 4:259 tabuit ex illo dementer amoribus usa; 4:260 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque 4:261 sedit humo nuda nudis incompta capillis, 4:262 perque novem luces expers undaeque cibique 4:263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit 4:264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis 4:265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum. 4:266 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris 4:267 luridus exsangues pallor convertit in herbas; 4:268 est in parte rubor violaeque simillimus ora 4:269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, 4:270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' 4:271 dixerat, et factum mirabile ceperat auris; 4:272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros 4:273 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.
4:274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 4:275 quae radio stantis percurrens stamina telae 4:276 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores 4:277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira 4:278 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; 4:279 nec loquor, ut quondam naturae iure novato 4:280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 4:281 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, 4:282 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri 4:283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores 4:284 praetereo dulcique animos novitate tenebo.
4:285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis 4:286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus, 4:287 discite. causa latet, vis est notissima fontis. 4:288 Mercurio puerum diva Cythereide natum 4:289 naides Idaeis enutrivere sub antris, 4:290 cuius erat facies, in qua materque paterque 4:291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. 4:292 is tria cum primum fecit quinquennia, montes 4:293 deseruit patrios Idaque altrice relicta 4:294 ignotis errare locis, ignota videre 4:295 flumina gaudebat, studio minuente laborem. 4:296 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos 4:297 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum 4:298 usque solum lymphae; non illic canna palustris 4:299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; 4:300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 4:301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis. 4:302 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus 4:303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 4:304 solaque naiadum celeri non nota Dianae. 4:305 saepe suas illi fama est dixisse sorores 4:306 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras 4:307 et tua cum duris venatibus otia misce!" 4:308 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, 4:309 nec sua cum duris venatibus otia miscet, 4:310 sed modo fonte suo formosos perluit artus, 4:311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines 4:312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas; 4:313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu 4:314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 4:315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, 4:316 cum puerum vidit visumque optavit habere.
4:317 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, 4:318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus 4:319 et finxit vultum et meruit formosa videri. 4:320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi 4:321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, 4:322 sive es mortalis, qui te genuere, beati, 4:323 et frater felix, et fortunata profecto, 4:324 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 4:325 sed longe cunctis longeque beatior illa, 4:326 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. 4:327 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, 4:328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." 4:329 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; 4:330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: 4:331 hic color aprica pendentibus arbore pomis 4:332 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, 4:333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. 4:334 poscenti nymphae sine fine sororia saltem 4:335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti 4:336 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" 4:337 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, 4:338 hospes" ait simulatque gradu discedere verso, 4:339 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva 4:340 delituit flexuque genu submisit; at ille, 4:341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, 4:342 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis 4:343 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; 4:344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum 4:345 mollia de tenero velamina corpore ponit. 4:346 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae 4:347 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, 4:348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe 4:349 opposita speculi referitur imagine Phoebus; 4:350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 4:351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens. 4:352 ille cavis velox adplauso corpore palmis 4:353 desilit in latices alternaque bracchia ducens 4:354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 4:355 signa tegat claro vel candida lilia vitro. 4:356 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni 4:357 veste procul iacta mediis inmittitur undis, 4:358 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, 4:359 subiectatque manus, invitaque pectora tangit, 4:360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; 4:361 denique nitentem contra elabique volentem 4:362 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales 4:363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque 4:364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 4:365 utve solent hederae longos intexere truncos, 4:366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem 4:367 continet ex omni dimissis parte flagellis. 4:368 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae 4:369 denegat; illa premit commissaque corpore toto 4:370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, 4:371 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum 4:372 nulla dies a me nec me deducat ab isto." 4:373 vota suos habuere deos; nam mixta duorum 4:374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 4:375 una. velut, si quis conducat cortice ramos, 4:376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit, 4:377 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, 4:378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici 4:379 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.
4:380 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 4:381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis 4:382 membra, manus tendens, sed iam non voce virili 4:383 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, 4:384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 4:385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 4:386 semivir et tactis subito mollescat in undis!" 4:387 motus uterque parens nati rata verba biformis 4:388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'
4:389 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles 4:390 urguet opus spernitque deum festumque profanat, 4:391 tympana cum subito non adparentia raucis 4:392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 4:393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, 4:394 resque fide maior, coepere virescere telae 4:395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis; 4:396 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 4:397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 4:398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 4:399 iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 4:400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 4:401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 4:402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur 4:403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 4:404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, 4:405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores 4:406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant, 4:407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 4:408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna; 4:409 nec qua perdiderint veterem ratione figuram, 4:410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, 4:411 sustinuere tamen se perlucentibus alis 4:412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 4:413 emittunt peraguntque levi stridore querellas. 4:414 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 4:415 nocte volant seroque tenent a vespere nomen.
4:416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 4:417 numen erat, magnasque novi matertera vires 4:418 narrat ubique dei de totque sororibus expers 4:419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores: 4:420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem 4:421 sublimes animos et alumno numine Iuno 4:422 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus 4:423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 4:424 et laceranda suae nati dare viscera matri 4:425 et triplices operire novis Minyeidas alis: 4:426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? 4:427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? 4:428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), 4:429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque 4:430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque 4:431 per cognata suis exempla furoribus Ino?'
4:432 Est via declivis funesta nubila taxo: 4:433 ducit ad infernas per muta silentia sedes; 4:434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 4:435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris: 4:436 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, 4:437 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, 4:438 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. 4:439 mille capax aditus et apertas undique portas 4:440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, 4:441 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli 4:442 exiguus populo est turbamve accedere sentit. 4:443 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, 4:444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 4:445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 4:446 [exercent, aliam partem sua poena coercet.]
4:447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta 4:448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; 4:449 quo simul intravit sacroque a corpore pressum 4:450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora 4:451 et tres latratus semel edidit; illa sorores 4:452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: 4:453 carceris ante fores clausas adamante sedebant 4:454 deque suis atros pectebant crinibus angues. 4:455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras, 4:456 surrexere deae; sedes scelerata vocatur: 4:457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque 4:458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae 4:459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; 4:460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; 4:461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, 4:462 molirique suis letum patruelibus ausae 4:463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
4:464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva 4:465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo 4:466 Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 4:467 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum 4:468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper 4:469 sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, 4:470 quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi 4:471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. 4:472 imperium, promissa, preces confundit in unum 4:473 sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, 4:474 Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos 4:475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras 4:476 atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 4:477 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum 4:478 desere teque refer caeli melioris ad auras.' 4:479 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem 4:480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
4:481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit 4:482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem 4:483 induitur pallam, tortoque incingitur angue 4:484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 4:485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. 4:486 limine constiterat: postes tremuisse feruntur 4:487 Aeolii pallorque fores infecit acernas 4:488 solque locum fugit. monstris est territa coniunx, 4:489 territus est Athamas, tectoque exire parabant: 4:490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, 4:491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis 4:492 caesariem excussit: motae sonuere colubrae, 4:493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae 4:494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. 4:495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues 4:496 pestiferaque manu raptos inmisit, at illi 4:497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant 4:498 inspirantque graves animas; nec vulnera membris 4:499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 4:500 attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 4:501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae 4:502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis 4:503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, 4:504 omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti 4:505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta; 4:506 dumque pavent illi, vergit furiale venenum 4:507 pectus in amborum praecordiaque intima movit. 4:508 tum face iactata per eundem saepius orbem 4:509 consequitur motis velociter ignibus ignes. 4:510 sic victrix iussique potens ad inania magni 4:511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.
4:512 Protinus Aeolides media furibundus in aula 4:513 clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! 4:514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena' 4:515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens 4:516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum 4:517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras 4:518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo 4:519 discutit ora ferox; tum denique concita mater, 4:520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, 4:521 exululat passisque fugit male sana capillis 4:522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 4:523 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno 4:524 risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' 4:525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur 4:526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, 4:527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; 4:528 occupat hunc (vires insania fecerat) Ino 4:529 seque super pontum nullo tardata timore 4:530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda.
4:531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores, 4:532 sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, 4:533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, 4:534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 4:535 iactari quos cernis in Ionio inmenso, 4:536 et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, 4:537 si tamen in medio quondam concreta profundo 4:538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' 4:539 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, 4:540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam 4:541 inposuit nomenque simul faciemque novavit 4:542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.
4:543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae 4:544 signa pedum, primo videre novissima saxo; 4:545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis 4:546 deplanxere domum scissae cum veste capillos, 4:547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae 4:548 invidiam fecere deae. convicia Iuno 4:549 non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit 4:550 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. 4:551 nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 4:552 'in freta reginam' saltumque datura moveri 4:553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; 4:554 altera, dum solito temptat plangore ferire 4:555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; 4:556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; 4:557 saxea facta manus in easdem porrigit undas; 4:558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, 4:559 duratos subito digitos in crine videres: 4:560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. 4:561 pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo 4:562 aequora destringunt summis Ismenides alis.
4:563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem 4:564 aequoris esse deos; luctu serieque malorum 4:565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit 4:566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, 4:567 non sua se premeret, longisque erroribus actus 4:568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. 4:569 iamque malis annisque graves dum prima retractant 4:570 fata domus releguntque suos sermone labores, 4:571 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' 4:572 Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus 4:573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? 4:574 quem si cura deum tam certa vindicat ira, 4:575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' 4:576 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum 4:577 durataeque cuti squamas increscere sentit 4:578 nigraque caeruleis variari corpora guttis 4:579 in pectusque cadit pronus, commissaque in unum 4:580 paulatim tereti tenuantur acumine crura. 4:581 bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit 4:582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 4:583 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 4:584 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque 4:585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' 4:586 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente 4:587 in partes est fissa duas, nec verba volenti 4:588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, 4:589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. 4:590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 4:591 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! 4:592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque 4:593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non 4:594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?' 4:595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora 4:596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat 4:597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. 4:598 quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa 4:599 lubrica permulcet cristati colla draconis, 4:600 et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, 4:601 donec in adpositi nemoris subiere latebras, 4:602 nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt 4:603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.
4:604 Sed tamen ambobus versae solacia formae 4:605 magna nepos dederat, quem debellata colebat 4:606 India, quem positis celebrabat Achai+a templis; 4:607 solus Abantiades ab origine cretus eadem 4:608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis 4:609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque 4:610 non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat 4:611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. 4:612 mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) 4:613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem 4:614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 4:615 viperei referens spolium memorabile monstri 4:616 aera carpebat tenerum stridentibus alis, 4:617 cumque super Libycas victor penderet harenas, 4:618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; 4:619 quas humus exceptas varios animavit in angues, 4:620 unde frequens illa est infestaque terra colubris.
4:621 Inde per inmensum ventis discordibus actus 4:622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae 4:623 fertur et ex alto seductas aethere longe 4:624 despectat terras totumque supervolat orbem. 4:625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, 4:626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, 4:627 iamque cadente die, veritus se credere nocti, 4:628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe 4:629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes 4:630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. 4:631 hic hominum cunctos ingenti corpore praestans 4:632 Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus 4:633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis 4:634 aequora subdit equis et fessos excipit axes. 4:635 mille greges illi totidemque armenta per herbas 4:636 errabant, et humum vicinia nulla premebat; 4:637 arboreae frondes auro radiante nitentes 4:638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 4:639 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit 4:640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; 4:641 sive es mirator rerum, mirabere nostras; 4:642 hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae 4:643 sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 4:644 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro 4:645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' 4:646 id metuens solidis pomaria clauserat Atlas 4:647 moenibus et vasto dederat servanda draconi 4:648 arcebatque suis externos finibus omnes. 4:649 huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, 4:650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' 4:651 vimque minis addit manibusque expellere temptat 4:652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. 4:653 viribus inferior (quis enim par esset Atlantis 4:654 viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, 4:655 accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae 4:656 ipse retro versus squalentia protulit ora. 4:657 quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque 4:658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, 4:659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, 4:660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes 4:661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne 4:662 cum tot sideribus caelum requievit in illo.
4:663 |
|